in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Aethiopiam
super centum viginti septem provincias
quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius
exordium fuit
tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium
cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et
Medorum inclitis et praefectis provinciarum coram se
ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem
atque iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet
et octoginta diebus
cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui
inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus
iussit convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod
regio cultu et manu consitum erat
et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et
carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque
purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis
marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super
pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant
quod mira varietate pictura decorabat
bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis
atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut
magnificentia regia dignum erat abundans et praecipuum
ponebatur
nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex
statuerat praeponens mensis singulos de principibus suis ut
sumeret unusquisque quod vellet
Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio
ubi rex Asuerus manere consueverat
itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam
potionem incaluisset mero praecepit Mauman et Bazatha et Arbona
et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui
in conspectu eius ministrabant
ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super
caput eius diademate et ostenderet cunctis populis et
principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde
quae rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos
mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore
succensus
interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant
et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura
maiorum
erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha
et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum
atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum
residere soliti erant
cui sententiae Vasthi regina subiaceret quae Asueri regis
imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset
responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non
solum regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos
qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri
egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres ut
contemnant viros suos et dicant rex Asuerus iussit ut regina
Vasthi intraret ad eum et illa noluit
atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque
Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est
indignatio
et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et
scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri
inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem
sed regnum illius altera quae melior illa est accipiat
et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum
divulgetur imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum
deferant maritis suis
placuit consilium eius regi et principibus fecitque rex
iuxta consultum Mamuchan
et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut
quaeque gens audire et legere poterat diversis linguis et
litteris esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc
per cunctos populos divulgari